CORPUS BIBLIORUM ÆTATIS REFORMATIONIS | ||
[Titelseite] zum Textanfang | ||
NOVUM TESTA= ‖ MENTUM OMNE, TERTIO IAM AC DI= ‖ ligentius ab ERASMO ROTERODAMO recogni- ‖ tum, non solum ad Graecam veritatem, verumetiam ‖ ad multorum utriusque linguae codicum, eorumque ve- ‖ terum simul et emendatorum fidem, postremo ad pro- ‖ batissimorum autorum citationem, emendationem et ‖ interpretationem, una cum Annotationibus recogni- ‖ tis, ac magna accessione locupletatis, quae lectorem do- ‖ reant, quid qua ratione mutatum sit. Quisquis ‖ igitur amas veram Theologiam, lege, cogno- ‖ sce, ac deinde iudica. Neque statim offen- ‖ dere, si quid mutatum offenderis, sed ‖ expende, num in melius mutatum ‖ sit. Nam morbus est, non iu- ‖ dicium, damnare quod ‖ non inspex- ‖ eris. SALVO UBIQUE ET ILLABEFA- ‖ CTO ECCLESIAE IUDICIO. Addita sunt in singulas Apostolorum epi- ‖ stolas, Argumenta per eundem. | ||
[Markus] | ||
[71-2]
EUANGELIUM SECUDUM
‖ MARCUM.
| ||
[Kapitel 1] zum Textanfang | ||
[I]
| ||
[1] INitium ‖ euange- ‖ lii Iesu ‖ Christi ‖ filii dei, ‖ [2] sicut scri- ‖ ptum est ‖ in Pro- ‖ phetis: ‖ Ecce ego mitto nuncium meum ante ‖ faciem tuam, qui praeparabit viam ‖ tuam ante te. [3] Vox clamantis in de- ‖ serto: Parate viam domini, rectas fa- ‖ cite semitas eius. [4] Baptizabat Iohan- ‖ nes in deserto, praedicans baptismum ‖ poenitentiae in remissionem pecca- ‖ torum. [5] Et egrediebantur ad eum ‖ tota Iudaea regio, ac Hierosolymi- ‖ tae et baptizabantur omnes ab il- ‖ lo in Iordane flumine, confitentes ‖ peccata sua. [6] Erat autem Iohannes ‖ vestitus pilis cameli, et zona pelli- ‖ cea circa lumbos suos, vescebaturque ‖ locustis ac melle sylvestri: [7] et prae- ‖ dicabat, dicens: Venit is qui fortior ‖ est me post me, cuius non sum ido- ‖ neus ut procumbens solvam cor- ‖ rigiam calciamentorum. [8] Ego qui- ‖ dem baptizavi vos aqua, ille vero [72-2] baptizabit vos spiritu sancto. [9] Et factum ‖ est in diebus illis, venit Iesus a Naza- ‖ reth Galiaeae, et baptizatus est a Ioanne ‖ in Iordane. [10] Et statim cum ascenderet ‖ ex aqua, vidit diffindi coelos, et spiri- ‖ tum quasi columbam descendentem su- ‖ per illum. [11] Et vox facta est de coelis: ‖ Tu es ille filius meus dilectus, in quo ‖ mihi bene complacitum est. [12] Et conti- ‖ nuo spiritus illum expellit in desertum, ‖ [13] et erat illic in deserto dies quadraginta, ‖ et tentabatur a satana, eratque cum feris, ‖ et angeli ministrabant illi. [14] Postquam ‖ autem comprehensus esset Ioannes, ve- ‖ nit Iesus in Galilaeam, praedicans euan- ‖ gelium regni dei, [15] et dicens: Impletum ‖ est tempus, instatque regnum dei, resi- ‖ piscite et credite euangelio. [16] Cum am- ‖ bularet autem iuxta mare Galilaeae, vi- ‖ dit Simonem et Andream fratrem eius, ‖ iacientes retia in mare, erant enim pisca- ‖ tores. [17] Et dixit eis Iesus: Sequamini me, ‖ et faciam ut efficiamini piscatores ho- ‖ minum. [18] Ac protinus relictis retibus ‖ suis, secuti sunt eum. [19] Et progressus illinc ‖ pusillum, vidit Iacobum filium Zebe- ‖ daei et Iohannem fratrem eius, qui et ipsi ‖ in navi reconcinnabant retia, [20] statimque ‖ vocavit illos. Et illi relicto patre suo Ze- ‖ bedaeo in navi cum mercenariis, secuti ‖ sunt eum. [21] Et ingrediuntur Capernaum, ‖ et statim sabbatis ingressus in synago- ‖ gam docebat. [22] Et stupebant super do- ‖ ctrina eius. Erat enim docens eos tan- ‖ quam auctoritate praeditus, et non sicut ‖ scribae. [23] Et erat in synagoga eorum homo ‖ obnoxius spiritui immundo, et exlama- ‖ vit, [24] dicens: Ah, Quid rei nobis tecum est ‖ Iesu Nazarene? Venisti ad perdendum ‖ nos? Novi te qui sis, nimirum ille san- ‖ ctus dei. [25] Et increpavit illum Iesus, dicens: [73-2] Obmutesce, et exi ab homine. [26] Et cum ‖ discerpsisset eum spiritus immundus, ex- ‖ clamassetque voce magna, exiit ab eo. [27] Et ‖ obstupuerunt omnes, ita ut conquire- ‖ rent inter se, dicentes: Quid est hoc? Quae ‖ doctrina nova haec? quia cum auctori- ‖ tate etiam spiritibus immundis impe- ‖ rat, et obediunt ei? [28] Emanavit autem fa- ‖ ma eius statim in totam undique regio- ‖ nem Galilaeae finitimam. [29] Et protinus e ‖ synagoga egressi, venerunt in domum ‖ Simonis et Andreae cum Iacobo et Io- ‖ hanne. [30] Socrus autem Simonis decumbe- ‖ bat febricitans, et continuo dicunt ei de ‖ illa. [31] Et accedens erexit eam, apprehensa ‖ manu eius, et reliquit eam febris illico, ac ‖ ministrabat eis. [32] Vesperi vero, cum occi- ‖ disset sol, afferebant ad eum omnes ma- ‖ le habentes, et qui a daemoniis agitaban- ‖ tur. [33] Et civitas tota congregata erat ad ‖ hostium. [34] et sanavit multos qui aegrota- ‖ bant variis morbis, et daemonia multa ‖ ejiciebat: et non sinebat loqui daemonia ‖ quod ipsum nossent. [35] Et mane multa ‖ adhuc nocte cum surrexisset, egressus ‖ est: abiit Iesus in desertum locum, ibique ‖ orabat. [36] Et prosecutus est eum Simon, et ‖ qui cum illo erant: [37] et cum invenissent ‖ eum, dicunt ei: Omnes te quaerunt. [38] Et ‖ ait illis: Eamus in proximos vicos, ut et ‖ ibi praedicem: in hoc enim egressus sum. ‖ [39] Et praedicabat in synagogis eorum, in ‖ tota Galilaea, et daemonia ejiciebat. ‖ [40] Et venit ad eum leprosus, deprecans ‖ eum, eique ad genua accidens, ac dicens ‖ illi: Si vis potes me mundare. [41] Iesus au- ‖ tem misertus, protensa manu, tetigit il- ‖ lum, et dicit ei: Volo, mundus esto. [42] Et ‖ cum dixisset, statim discessit ab eo le- ‖ pra, et mundatus est. [43] Et comminatus ‖ ei, statim emisit illum, [44] dicitque ei: Vide [74-2] ne cui quicquam dicas, sed abi teipsum ‖ ostende sacerdoti, et offer pro emunda- ‖ tione tui, quae praecepit Moses in testi- ‖ monium illis. [45] At ille egressus, coepit prae- ‖ dicare multa, et divulgare sermonem, ita ‖ ut iam non posset Iesus manifeste introi- ‖ re in civitatem, sed foris in desertis locis ‖ erat, et veniebant ad eum undique. | ||
[Kapitel 2] zum Textanfang | ||
[II]
| ||
[1] Et iterum intravit Capernaum post ‖ dies aliquot, et auditum est quod in do- ‖ mo esset, [2] et protinus congregati sunt mul- ‖ ti, adeo ut iam non caperent eos, nec illa ‖ loca quae erant circa ianuam, et loqueba ‖ tur eis sermonem. [3] ... | ||
[Juni 2006 – Wolf-Dieter Syring] zum Textanfang | ||